- MULAE
- MULAEin vehiculis crebrô olim adhibitae. Sueton. Nerone c. 30. Numquam carriscis minus mille fecisse iter traditur, soleis Mularum argenteis, canusinatis mulionibus, armillatâ et phaleratâ Mazacum turbâ atque cursorum: et Vespas. c. 23. Mulionem in itinere quodam suspicatus ad calceandas Mulas desiliisse, ut adeunti litigatori spatium moramque praeberet: interrogavit, quanti calceasset? pactusque est lucri partem. Matronae quoque vehiculô carpentariô Romae vehebantur, quod a iunctis Mulabus trahebatur: Id quale esset, indicant nummi veteres signati nomine et imaginibus Iuliae et Agrippinae Augg. apud Laur. Pignorium Comm. de Servis. Postea cum carpentum ab Augustabus, ut et a Magistratibus, usu coeptum est, ad basternas Matronae se receperunt. A carrucis autem, de quibus supra, Mulae carrucariae, dictae sunt l. 38. §. quaesitum ff. de Aedilit. edict. a rhedis, Rhedariae, apud Varron. l. 3. de R. R. c. ult. Vide Ioh. Laurentium ICtum, Notis in Phaedrum, l. 3. fab. 6. v. 1.Musca in temone sedit, et Mulam increpans, etc.uti de earum iunctura supra, in hac voce. Nec vectationi solum, sed cursui adhibitas esse, probat Simonidis historia: qui a quodam, qui Mulabus vicisset, ut eam victoriam Paeane vel Epiniciô aliquô celebraret, rogatus, quum praemium nimis exile offerretur, carmen recusavit, gravari se dicens Mulas carmine laudare, quod nimis sterile id argumentum esset: postea auctô pretiô, hunc in modum magnifice exorsus est,Χαίρετ ἀελλοπόδων θύγατρες ἵππων,Salvete velocium natae equorum, etc.Apud Aristotelem l. 3. c. 2. Rhetor. Hinc quoque, qui cursuiveloci deserviebant, et mutationibus deputati erant, Muliones publici dicebantur: quos Arcadius et Honorius Imperatores mutari, vel subtrahi a quoquam, vel a Iudicibus liberari, poena propositâ vetuerunt: l. 1. C. Theodos. Inventionem Mulorum Hanae, socero Esavi, uniex posteris Seir Choraei, Hebraei plerumque adscribunt, occasione loci Gen. c. 36. v. 24. ubi de eo memoratur, quod cum pasceret asinos patri suo, invenerit in deserto ethhajemim: quod illi Mulos interpretantur; unde colligunt, Hanam hunc primum fuisse auctorem admissionis asinorum ad equas, e quibus nascuntur Muli: quam sententiam Augustin. Steuchus ita certam putavit, ut hôc nomine non vereatur Vulgatam suam versionem, quae calidas aquas interpretatur, reprehendere. Sed cum in S. Scriptura Mulorum saepe fiat mentio, sub nomine peradhim, nullibi vero extra hunc locum dicantur, ethhaiemim; cum verbum invenit, non accipiatur apud Hebraeos, pro eo, quod est rem aliquam excogitare: sed significet, in rem factam incidere, mavult Cl. Rivetus Exercit. 145. in Gen. ἐπέχειν, quam certi hîc aliquid definire: Interim sententiam Hieronymi, onagros in deserto inivisse asinos et inde ortos fuisse asinos velocissimos, quos reperisset Hana et cicurâsset, contendentis, verisimillimam iudicat. Saltem in prima creatione a Deo non fuêre conditi, cum nec Mulae concipiant, nec Muli ad generationem apti, adeoque benedictionis illius, Crescite et multiplicamini, participes non sint. Idem. Placet hîc adicere duo Epitaphia, quorum unum Thomas Porcacchius A. C. 1563. in agro Sabino equitans observavit, in suppedaneo quodam, vetustate aliquantulum diruto: Alterum M. Ant. Muretus in gratiam Livii Pagelli nobilis Vicentini scripsit: apud Fortun. Licetum de recond. Antiqq. Lucernis l. 2. c. 57. Prius, quod Publius Crassus Mulae suae olim fecit, hoc est:Dis. pedib. saxum,Cinciae Dorsiferae et Cluniferae,Ut insultare et desultareCommodetur, Pub. Crassus MulaeSuae Crassae beneferentiSuppedaneum hoc cum risu pos.Vixit annos XI.Posterius, tale est:Cave tihi ViatorAd Mulae tumulumPueri ne temere accediteOre risit,Pede lusit,Dorso tulitOmnia belleVixit annos VII.Plura vide infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.